ANTUATES

ANTUATES
ANTUATES
populi circa Rhodanum, finitimi Allobrogibus et Genevae. Vide Nantuates. Ita enim legendum videtur. Hodie provinc. est Sabaudiae, cum titulo Ducatus. Comprehendit Balliviatus de Termer et Gaillard, cum terris S. Victoris, et Capituli. Vulgo le Chablais. Lacum Genevensem ad Septentrionem, Velaunos ad Ortum, tractum Fusciniensem ad Meridiem, ditronem Genevensem ad Occasum habet. Nantnatum et Veragrorum olim sedes. Hanc regionem Conradus Salicus Imperator Humberto 1. concessit, in praemium opis contra Odonem 2. Comitem Campaniae, qui ipsi de regno Burgundiae controversiam moverat, praestitae. Euangelii lucem praeteritô saeculô sensit, sed ad breve tempus. Guicheno, Hist. Sabaud. Eorum meminit Caesar l. 3. c. 1. inquiens, Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Servium Galbam cum legione duodecima et parte equitatus, in Antuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. E quibus verbis colligit Plantrnus, illos eam occupâsle vallem, quae a S. Mauritio ad Lacum usque extenditur, quaeque maxima ex parte Bernensibus hodie parer: quod reliquum est trans Rhodanum, Vallesianis. Nominis vestigium eidem remanisisse videtur, in viculo Mandamenti, ut vocant, Olonensis, vocatô Antagne. Regionem postea Chablasii eam nominatam volunt quidam, extenduntque Genevam usque: a caballis autem sic dictam, quod eo equitatus Romanus sese reciperet. Antuatium celebriora loca sunt Penne locus et Aquilea, vicus hodieque Gallice Aigle, German. Aelen; Hactenus Ioh. Baptista Plantinus Helv. antiq. et nov.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • HELVETII — gens nobilissima cuius caput Aventicum olim, unâ cum Sequanis, Celtis sive Gallis proprie dictis attribuuntur a Caefare l. 1. c. 1. 2. et 3. qui illos reliquos Gallos virtute praecedere, omnibusque praestare, et totius Galliae plurimum posse ait …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NANTUATES — populi Galliae Celticae, Nantuatae Straboni. Equestribus, et Sebusianis proximi, quorum oppid. hodie Nantua nominatur, inter Genevam 9. et Lugdunum 17. leuc. Sic quidam putant. Sed perpendenti verba Caesaris initio l. 3. de belio Gallico, ubi eos …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”